라틴어 문장 검색

Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ".
너는 계명들을 알고 있지 않느냐? ‘간음해서는 안 된다. 살인해서는 안 된다. 도둑질해서는 안 된다. 거짓 증언을 해서는 안 된다. 아버지와 어머니를 공경하여라.’” (불가타 성경, 루카 복음서, 18장20)
Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.
그러나 의심을 하면서 먹는 사람은 이미 단죄를 받았습니다. 그것이 믿음에서 우러나온 행위가 아니기 때문입니다. 믿음에서 우러나오지 않는 행위는 다 죄입니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 14장23)
et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis.
그들은 또한 자기들이 저지른 살인과 마술과 불륜과 도둑질을 회개하지도 않았습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 9장21)
Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur.
그 일은 소식통을 통해 헬베티아인들에게 알려졌다. 그들은 자신들의 관습을 따라 오르게토릭스를 결박하여 그 혐의를 밝히도록 강요하였다; 고발된 이는 불에 태워지는 처벌이 뒤따르곤 했다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 4장1)
Cujus quidem innumeras ac supramodum abominandas haereses silentio deperire non sustinuerunt, quasi et in his retractandis aliquam praeviderent utilitatem, ac si ab eis designatis, atque damnatis, caeteri sibi facilius providerent, aut quibus eas rationibus dissolverent, si quis in eis illos illaquearet addiscerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:3)
Error quidem maximus ex vestra videtur doctrina procedere, quum in virginibus expresse damnatis amorem, quia infinitae et omni probitate gaudentes leguntur amasse, ut de Amphelice et Ysotta et Blanciflore et multi aliis virginibus reperitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:2)
Videas etenim quis reputetur homo post latrocinia, rapinas furtave aliaque nefanda commissa, et qua fronte valeat inter homines commorari qui praedictorum vitiorum reperitur crimine reus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 10:1)
Quod furtum etiam ex amore proveniat septima ratio de amoris reprobatione superius enarrata demonstrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:5)
Quique truci Boreae, et coelo damnatus iniquo Vitam agit in tenebris, et qui dudum ore perusto Decolor admoti prodit vestigia Phoebi, Undique conveniunt, totum conscripta per orbem Agmina, Nassovique latus socialibus armis Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 6:4)
Ergo suas pestes pestis predicta repente Conuocat, ad cuius nutum glomerantur in unum Tartarei proceres, rectores noctis, alumpni Nequicie, fabri scelerum, culpeque magistri, Dampna, doli, fraudes, penuria, furta, rapine, Impetus, ira, furor, odium, discordia, pugne, Morbus, tristicies, lasciuia, luxus, egestas, Luxuries, fastus, liuor, formido, senectus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 10:1)
Econtra gerit arma Fides, Fraudisque reffellit Insidias, nudatque dolos et furta reuelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:22)
Furta, doli, metus, ira, furor, fraus, impetus, error, Tristities, hujus hospita regna tenent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:29)
hic loca perenni ariditate damnata indefesse concelebrat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:56)
Brachia, non brevitatis damnata pauperie, sed proceritatis excursu fluentia, non retro reciproca, sed in anteriora crederes transitura;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:8)
nullus furtum praesumeret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION